Schelmish Liedtext

Schelmish Ecce mundi gaudium Liedtext

Ecce mundi gaudium

Ecce salus gentium

Virgo parit filium

Sine violentia

Ave, virgo regia

Dei plena gratia

Natus est de virgine

Sine viri semine

Qui mundat a crimine

Rex, qui regit omnia

Angelus pastoribus

„Natus est is gentibus,

Qui dat pacem omnibus

Sua providentia

Reges tria premia

Offerentes varia

Stella ducit previa

Ad salutis gaudia

Cum nil scire potuit

De nato, rex fremuit

Et tota gens tremuit

Christi natalitia

Cum mori per gladios

Rachel videt proprios,

Mesta plorat, filios;

Nulla sunt solatia