Schelmish Liedtext

Schelmish Carmina Burana – Veris Dulcis in Tempore Liedtext

Veris dulcis in tempore´

florenti stat sub arbore

Iuliana cum sorore

Dulcis amor

Qui te caret hoc tempore fit vilior

Qui te caret hoc tempore fit vilior

Ecce florescunt arbores

lascive canunt volucres

inde tepescunt virgines

Dulcis amor

Ecce florescunt lilia

et virgines dant agmina

summo deorum carmina

Dulcis amor

Si tenerem quam cupio

in nemore sub folio

oscularer cum gaudio

Dulcis amor