Faun Liedtext

Faun Tempus Transit Liedtext

Tempus transit gelidum

Mundus renovatur

Verque redit floridum

Forma rebus datur

Avis modulatur

Modulans letatur

Lucidior et lenior aer iam

Serenatur

Iam florea iam frondea silva

Comis densatur

Ludunt super gramina

Virgines decore

Quarum nova carmina

Dulci sonant ore

Annuunt favore

Voluchres canore

Favent et odore

Tellus picta flore

Cor igitur et scingitur et

Tangitur amore

Virginibus et avibus strepentibus sonore

Tendit modo recia

Puer pharetratus

Qui deorum curia

Prebet famulatus

Cuius dominatus

Nimium est latus

Per hunc triumphatus

Sum et sanciatus

Pugnaveram et fueram inprimis relucatus

Et iterum per puerum sum Veneri prostratus